Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Eutropius 6, 19-24: ganzer Text (gekürzt) mit Vokabeln

Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est.

Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum atque ita, ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit.

Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit. Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit.

Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire vincere et illo tantum die se potuisse superari. Deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum productis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt.

Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt.

Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens caput et generi quondam sui.

Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare voluit insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat.

Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M. Aemilio Lepido, qui ei dictatori magister equitum ante annum fuerat.

Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Contra hos commisso proelio post multas dimicationes victor fuit Caesar. Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et Sex. Pompeius, ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est. Denique reparatis suis vicit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugit.

hinc [Adv.]

dann; von hier

succedere, -o, successi

folgen

exsecreandus

verfluchenswert

lacrimabilis, e:

beweinenswert, traurig

calamitas, tatis f

Niederlage, Katastrophe

alter, altera, alterum

der andere; zweite, weitere

alterum consulatum

[Caesar war im Jahr 59 v. Chr. zum erstenmal Consul gewesen.]

dubietas, tatis f

Verzug, Zögern

(consulatum) deferre [+ Dat.]

[jmd.] (das Consulamt) übertragen

contradicere, -o, contradixi, contradictum

widersprechen

C. Claudius Marcellus

[Consul im Jahr 49 v. Chr.]

M. Calpurnius Bibulus

[Mitconsul Caesars im Jahr 59 v. Chr., später einer seiner Gegner]

M. Porcius Cato

[prominenter Politiker, erbitterter Gegner Caesars]

Cn. Pompeius

[erfolgreicher Feldherr und Politiker, mit Caesar und Crassus Triumvir im Jahr 60 v. Chr., heiratete Caesars Tochter; nach deren Tod Entfremdung und Feindschaft]

Ariminum, i n

[Stadt in Gallia citerior an der Adriaküste, heute Rimini]

congregare

versammeln, konzentrieren

adversum [+ Akk.]

gegen

apud [+ Akk.]

[hier:] in

vacuus, a, um

leer, verlassen

ingredi, -ior, ingressus sum

betreten

dimicare

kämpfen

primo proelio

[bei Dyrrhachium, dem heutigen Durrës in Albanien]

fugare

vertreiben, in die Flucht schlagen

evadere, -o, evasi

entkommen

intervenire

dazwischenkommen

tantum [Adv.]

nur

Palaeopharsalus, i f

[Stadt im südlichen Thessalien/ Mittelgriechenland; sie wird auch oft einfach Pharsalus genannt]

copias producere

Truppen ins Feld führen

ingens, ntis

riesig, ungeheuer groß

utrimque [Adv.]

von beiden Seiten

dimicare

kämpfen

dimicaverunt

[Subjekte sind Caesar und Pompeius.]

in unum

[ergänze: „locum“]

subigere, -o, subegi, subactum

unterwerfen

contentio, onis f

Anstrengung

ad postremum

schließlich

diripere, -io, diripui, direptum

plündern

petiit

[= petivit)

a rege Aegypti

[gemeint ist Ptolemaeus XIII. ( 61-47 v. Chr.), der Bruder Kleopatras]

tutor, oris m

Vormund

iuvenilis, e

jung, jugendlich

anulus, i m

Ring

fundere, -o, fudi, fusum

vergießen

intueri, -eor

betrachten, erblicken

gener, generis m

Schwiegersohn

insidias parare

einen Anschlag planen

ipsi quoque

[gemeint ist Caesar; Ptolemaeus hatte ja vorher auf Pompeius einen Anschlag verübt.]

qua causa

weshalb

bellum inferre [+ Dat.]

[jmd.] den Krieg erklären

victus

[gemeint ist Ptolemaeus]

lorica, ae f

Brustpanzer

potiri, -ior, potitus sum [+ Abl.]

[etw.] einnehmen, in Besitz nehmen

consuetudinem stupri habere

eine traditionelle Inzestehe führen [Subjekt zu „habuerat“ ist Ptolemaeus ]

tertio [Adv.]

zum dritten Mal

ei dictatori

unter seiner Diktatur

magister equitum

Befehlshaber der Reiterei

ante annum

im Jahr zuvor

bellum reparare

sich zu einem weiteren Krieg rüsten

proelium committere

die Schlacht beginnen

dimicatio, onis f

Kampf

regredi, -ior, regressus sum

zurückkehren

quarto [Adv.]

zum vierten Mal

ad Hispanias

in die spanischen Provinzen [es gab zwei spanische Provinzen: Hispania citerior und Hispania ulterior]

Munda, ae f

[Stadt in Südspanien; die Schlacht fand am 17. März 45 v. Chr. statt]

paene victus est

[übersetze den Indikativ als Irrealis]

reparatis suis

nachdem er seine Truppen wieder geordnet hatte

[Die fett gedruckten Vokabeln sind Lernvokabeln.]

 

Eutropius 6: Herunterladen [doc][61 KB]

Eutropius 6: Herunterladen [pdf][65 KB]

 

Weiter zu Eutropius 6, 19-24: Vokabelliste zu den Übersetzungsaufgaben