Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Eutropius 6, 20-21: Bürgerkrieg 2 mit Aufgaben

Bürgerkrieg 2 – Der Entscheidungskampf zwischen Caesar und Pompeius

Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit.

Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit.

Inde in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit.

Deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum productis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt. Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt.

Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens caput et generi quondam sui.

Eutropius 6, 20-21

Aufgaben

  1. Übersetze den Text.
  2. „dictatorem se fecit“: Recherchiere und stelle dar, welche Bedeutung der Titel „dictator“ in der Verfassung der römischen Republik hatte und vergleiche sie mit der heutigen Bedeutung des Wortes „Diktator“.
  3. “Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur.” - Gib diesen Gedanken mit eigenen Worten wieder. Untersuche, welche Ansicht des Autors über den Bürgerkrieg aus diesem Satz sprechen könnte.
  4. “Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens caput et generi quondam sui.” - Formuliere zwei kurze Reden Caesars in dieser Situation: eine erfreute und eine traurige. Erörtere kurz, welchen Eindruck das von Eutropius überlieferte Verhalten Caesars bewirkt haben könnte.

Eutropius 6: Herunterladen [doc][29 KB]

Eutropius 6: Herunterladen [pdf][65 KB]

 

Weiter zu Hinweise