Zur Hauptnavigation springen [Alt]+[0] Zum Seiteninhalt springen [Alt]+[1]

Sueton, div. Lul. 81-82: Die Iden des März – kolometrischer Umbruch

Inhalt

Die Ermordung Caesars

Vor dem 15. März 44 v. Chr., den Iden des März, ereigneten sich zahlreiche Vorzeichen, die Caesars nahenden Tod ankündigten. Dennoch begab er sich in die Curia Pompeia, wo sich der Senat an diesem Tag zu einer Sitzung treffen sollte.

Ea vero nocte, quae erat ante diem caedis, ipse sibi visus est et per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere. Et Calpurnia uxor imaginata est collabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.

5

Ob haec diu cunctatus est, an domi maneret et ea, quae apud senatum proposuerat agere, differret. Tandem Decimo Bruto adhortante quinta fere hora progressus est.

10

Cum in senatu assedisset, conspirati specie officii circumsteterunt. Ilico Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus ab utroque umero togam eius apprehendit. Deinde clamantem: „Ista quidem vis est!” alter e Cascis vulnerat paulum infra iugulum.

Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet inferiore corporis parte velata.

15

Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: „καὶ σὺ, τέκνον?“

Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositus est. Tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.

20

Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere. Sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.

(Suet., div. Iul. 81 f.)

 

Sueton: Herunterladen [doc][79 KB]

Sueton: Herunterladen [pdf][52 KB]

 

Weiter zu Vokabelliste